monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 149 > sectio 32 > ubbFIII15.201v > sectio 27 > sectio 48 > sectio 32 > sectio 84 > csg48.40 > sectio 97 > sectio 152 > sectio 5 > sectio 30 > sectio 1 > Hugo de S Victore Incertus, Posteriores excerptiones, p3, p6, CAP. V. De dilectione Ionathae et David.
Hugo de S Victore Incertus, Posteriores excerptiones, LIBER SEXTUS. IN I ET II REGUM. - A DAVID USQUE AD SALOMONEM., , CAP. IV. De Philisthiim et de Golia iterum. <<<     >>> CAP. VI. De Ionatha et David abscondito in agro.

CAP. V. De dilectione Ionathae et David.

1  Anima Ionathae colligata est animae David, et dilexit eum Ionathas. 2  Unde exspoliavit se Ionathas tunica, qua indutus erat, et dedit David, et reliqua vestimenta sua usque ad gladium, et arcum suum usque ad balteum (I Reg. XVIII). 3  Ionathas significat eos qui de Iudaeis in Christum crediderunt; quoniam, accepta Spiritus sancti gratia, pro Christi amore relictis omnibus, quae in mundo poterant habere ipsum Redemptorem secuti sunt. 4  Unde Petrus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX). 5  Sicut enim Ionathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, sic credentes omnia, quae habuerunt, in Christi servitium contulerunt.